[82]
quid? si ne scriptum quidem umquam1 est in ista
ipsa rogatione, quam se Fidulius negat scivisse, tu autem,
ut acta tui praeclari tribunatus hominis dignitate cohonestes,
auctorem2 amplexeris3—sed tamen, si nihil de me tulisti quo
minus essem non modo in civium numero, sed etiam in
eo loco in quo me honores populi Romani conlocarunt,
tamenne eum tua voce violabis quem post nefarium scelus
consulum superiorum tot vides iudiciis senatus, populi
Romani, Italiae totius honestatum, quem ne tunc4 quidem
cum aberam negare poteras esse tua lege senatorem? Vbi
enim tuleras ut mihi aqua et igni5 interdiceretur? quod
C. Gracchus de P. Popilio, Saturninus de Metello tulit,
homines seditiosissimi de optimis ac fortissimis civibus:
non6 ut esset interdictum, quod ferri non poterat, tulerunt,
sed ut interdiceretur. Vbi cavisti ne meo me7 loco censor
in senatum legeret? quod de omnibus, etiam quibus damnatis8
interdictum est, scriptum est in legibus.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.