[85]
quis
in meum locum iudicem subdidit? quis meorum amicorum
testamentum discessu meo fecit qui mihi non idem tribuerit
quod et1 si adessem? quis me non modo civis, sed socius
recipere contra tuam legem et iuvare dubitavit? denique
universus senatus, multo ante quam est lata lex de me, gratias
agendas censuit civitatibus iis quae M. Tullium—tantumne?
immo etiam—civem optime de re publica meritum, recepissent.
et tu unus pestifer civis eum restitutum negas esse
civem quem eiectum universus senatus non modo civem,
sed etiam egregium civem semper putavit?
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1 et del. Bait. (cf. § 87)
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.