[140]
delata tum sunt ea ad vos, pontifices,
et post omnium sermone celebrata1, quem ad modum
iste praeposteris verbis, ominibus obscenis, identidem se
ipse revocans2, dubitans, timens, haesitans omnia aliter ac vos
in monumentis habetis et pronuntiarit et fecerit. quod
quidem minime mirum est, in tanto scelere tantaque dementia
ne audaciae quidem locum ad timorem comprimendum
fuisse. etenim si nemo umquam praedo tam barbarus
atque immanis fuit, qui cum fana spoliasset, deinde aram
aliquam in litore deserto somniis stimulatus aut religione
aliqua consecraret, non horreret animo cum divinum numen
scelere violatum placare precibus cogeretur, qua tandem
istum perturbatione mentis omnium templorum atque tectorum
totiusque urbis praedonem fuisse censetis, cum pro
detestatione tot scelerum unam aram nefarie consecraret?
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.