[32]
intellego, pontifices, me plura extra causam dixisse quam
aut opinio tulerit1 aut voluntas mea; sed cum me purgatum
vobis esse cuperem, tum etiam vestra in me attente audiendo
benignitas provexit orationem meam. sed hoc compensabo
brevitate eius orationis quae pertinet ad ipsam causam2 cognitionemque
vestram; quae cum sit in ius religionis et in ius
rei publicae distributa, religionis partem, quae multo est
verbosior, praetermittam3, de iure rei publicae dicam.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.