[42]
iam
intellegis omni genere iuris, quod in sacris, quod in auspiciis,
quod in legibus sit, te tribunum plebis non fuisse. at ego
hoc totum non1 sine causa relinquo. video enim quosdam
clarissimos viros, principes civitatis, aliquot locis iudicasse te
cum plebe iure agere potuisse; qui etiam de me ipso, cum
tua rogatione funere elatam rem publicam esse dicerent2,
tamen id funus, etsi miserum atque acerbum fuisset, iure
indictum esse dicebant; quod de me civi ita3 de re publica
merito tulisses, funus te4 indixisse rei publicae, quod salvis
auspiciis tulisses, iure egisse dicebant. qua re licebit, ut
opinor, nobis eas actiones non infirmare, quibus illi actionibus
constitutum tribunatum tuum5 comprobaverunt.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.