[9]
an quia non condemnavi sententia mea duo consules,
sum reprehendendus? Eos igitur ego potissimum damnare
debui quorum lege perfectum est ne ego, indemnatus atque
optime de re publica meritus, damnatorum poenam sustinerem?
quorum etiam delicta propter eorum egregiam in
me conservando voluntatem non modo me sed omnis bonos
ferre oporteret, eorum optimum consilium ego potissimum
per eos in meam pristinam dignitatem1 restitutus meo consilio
repudiarem? at quam sententiam dixi? primum eam
quam populi sermo in animis nostris iam ante defixerat,
deinde eam quae erat superioribus diebus agitata in senatu,
denique2 eam quam senatus frequens tum cum mihi est adsensus
secutus est: ut neque adlata sit a me res inopinata
ac recens, nec, si quod in sententia vitium est, maius sit
eius qui dixerit quam omnium qui probarint.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.