[106]
quae tua fuit consecratio? 'tuleram,' inquit, 'ut mihi
liceret.' quid? non exceperas ut, si quid ius non esset
rogari1, ne esset rogatum? ius igitur statuetis esse unius
cuiusque vestrum sedis, aras, focos, deos penatis subiectos2
esse libidini tribuniciae? in quem quisque per homines concitatos
inruerit, quem impetu perculerit, huius domum non
solum adfligere, quod est praesentis insaniae quasi tempestatis
repentinae, sed etiam in posterum tempus sempiterna
religione obligare?
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.