[111]
at unde est ista inventa1 libertas? quaesivi enim
diligenter. Tanagraea quaedam meretrix fuisse dicitur.
eius non longe a Tanagra simulacrum e marmore in sepulcro
positum fuit. hoc quidam homo nobilis, non alienus
ab hoc religioso libertatis sacerdote, ad ornatum aedilitatis
suae deportavit; etenim cogitarat omnis superiores muneris
splendore superare. itaque omnia signa, tabulas, ornamentorum
quod superfuit in fanis et locis2 communibus in3 tota
Graecia atque insulis omnibus honoris populi Romani causa
sane frugaliter domum suam deportavit.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.