[66]
atque ut sciatis non
hominibus istum sed virtutibus hostem semper fuisse, me
expulso, Catone amandato, in eum ipsum se convertit quo
auctore, quo adiutore in contionibus ea quae gerebat omnia
quaeque gesserat se et fecisse1 et facere dicebat: Cn. Pompeium,
quem omnium iudicio longe principem esse civitatis
videbat, diutius furori suo veniam daturum non arbitrabatur.
qui ex eius custodia per insidias regis2 amici filium hostem
captivum surripuisset, et ea iniuria virum fortissimum lacessisset,
speravit isdem se copiis cum illo posse confligere
quibuscum ego noluissem bonorum periculo dimicare, et
primo quidem adiutoribus consulibus; postea fregit foedus
Gabinius, Piso tamen in fide mansit.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.