[102]
hanc
vero, pontifices, labem turpitudinis et inconstantiae poterit
populi Romani dignitas sustinere, vivo senatu, vobis principibus
publici consili, ut domus M. Tulli Ciceronis cum
domo Fulvi1 Flacci ad memoriam poenae publice constitutae
coniuncta esse videatur? M. Flaccus quia cum C. Graccho
contra salutem rei publicae fecerat ex senatus sententia est
interfectus; eius domus eversa et publicata est; in qua porticum
post aliquanto Q. Catulus de manubiis Cimbricis
fecit. ista autem fax ac furia patriae cum urbem Pisone et
Gabinio ducibus cepisset, occupasset, teneret, uno eodemque
tempore et clarissimi viri mortui monumenta delebat et meam2
domum cum Flacci domo coniungebat, ut, qua poena senatus
adfecerat eversorem civitatis, eadem iste oppresso senatu
adficeret eum quem patres conscripti custodem patriae
iudicassent.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.