[95]
aliud exortum est:
obicitur mihi meus ille discessus: cui ego crimini respondere
sine mea maxima laude non possum. quid enim, pontifices,
debeo dicere? peccatine1 conscientia me profugisse? at id
quod mihi crimini dabatur non modo peccatum non erat,
sed erat res post natos homines pulcherrima. iudicium
populi pertimuisse? at id2 nec propositum ullum fuit, et, si
fuisset, duplicata gloria discessissem. bonorum mihi praesidium
defuisse? falsum est. me mortem timuisse? turpe
est.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.