[71]
sed vero isti qui Clodi leges timuerunt, quem ad
modum ceteras observarunt? senatus quidem, cuius est
gravissimum iudicium de iure legum, quotienscumque de
me consultus est, totiens eam nullam esse1 iudicavit. quod
idem tu, Lentule, vidisti in ea lege quam de me tulisti.
nam non est ita latum ut mihi Romam venire liceret, sed
ut venirem; non enim voluisti id quod licebat ferre ut
liceret, sed me ita esse in re publica magis ut arcessitus
imperio populi Romani viderer quam ad2 administrandam
civitatem restitutus.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.