[98]
suscipere
tantos animi dolores, atque ea quae capta urbe accidunt victis
stante urbe unum perpeti, et iam se videre distrahi a complexu
suorum, disturbari tecta, diripi fortunas, patriae denique
causa patriam ipsam amittere, spoliari populi Romani beneficiis
amplissimis, praecipitari ex altissimo dignitatis gradu,
videre praetextatos1 inimicos nondum morte complorata
arbitria petentis funeris: haec omnia subire conservandorum
civium causa, atque id cum2 dolenter adsis non tam3 sapiens
quam ii qui nihil curant, sed tam amans tuorum ac tui quam
communis humanitas postulat, ea laus praeclara atque divina
est4. nam qui ea quae numquam cara ac iucunda duxit
animo aequo rei publicae causa deserit, nullam benivolentiam
insignem in rem publicam declarat; qui autem ea relinquit
rei publicae causa a quibus cum summo dolore divellitur, ei
cara patria est, cuius salutem caritati anteponit suorum.
qua re dirumpatur5 licet ista furia6 atque pestis7,
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1 praetextatos k: -textos rell.
2 id cum scripsi: ita cum (ita tum P2BH, ita tum cum e) codd.: ita ut cum Hk: ita pati ut Halm: neque vitare ut Madv.
3 adsis non tam (absis bk) codd. praeter P1Me (dolenter asetsis non tam): dolenter feras et sis non tam Bait.
4 est G: sit Me: om. P rell.
5 disrumpatur GM
6 Cf. fax ac furia patriae ยง 102
7 pestis scripsi: pestis patriae Bait.: om. codd.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.