[30]
ego vero neque me tum desertum puto sed paene
deditum, nec quae sint in illa rei publicae flamma gesta
contra me, neque quo modo, neque per quos, patefaciundum1
mihi esse arbitror. si utile rei publicae fuit haurire me
unum pro omnibus illam indignissimam calamitatem, etiam
hoc utile est, quorum id scelere conflatum sit, me occultare
et tacere. illud vero est hominis ingrati tacere, itaque
libentissime praedicabo Cn. Pompeium studio et auctoritate
aeque atque2 unum quemque vestrum, opibus, contentione,
precibus, periculis denique praecipue pro salute mea laborasse.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.