[62]
nihil erat latum de me; non adesse eram iussus, non
citatus afueram; eram etiam tuo iudicio civis incolumis, cum
domus in Palatio, villa in Tusculano, altera ad alterum consulem
transferebatur—scilicet eos consules vocabant1—columnae
marmoreae ex aedibus meis inspectante populo Romano
ad socrum consulis portabantur, in fundum autem vicini
consulis non instrumentum aut ornamenta villae, sed etiam
arbores transferebantur, cum ipsa villa non praedae cupiditate
—quid enim erat praedae?—sed odio et crudelitate funditus
everteretur. domus ardebat in Palatio non fortuito, sed
oblato incendio; consules epulabantur et in coniuratorum
gratulatione versabantur, cum alter se Catilinae delicias,
alter Cethegi consobrinum fuisse diceret.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1 scilicet eos consules vocabant scripsi (§ 9 Cl. Qu. iv. 173): sic enim vocabantur Reid: senatus consules vocabant P rell. praeter GM (senatus consulta volabant): senatum consules vocabant (non vocab. Naegelsb.) edd. recc. (Sest. § 41): sectores advolabant Rau: sarraca convolabant Madv.: cenatum consules vocabant Halm
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.