[24]
itane vero? tu provincias consularis,
quas C. Gracchus, qui unus maxime popularis fuit, non
modo non abstulit a senatu, sed etiam ut necesse esset quotannis
constitui per senatum lege1 sanxit, eas lege Sempronia
per senatum decretas rescidisti, extra ordinem sine sorte
nominatim dedisti non consulibus, sed rei publicae pestibus:
nos, quod nominatim rei maximae paene iam desperatae
summum virum saepe ad extrema rei publicae discrimina
delectum praefecimus, a te reprehendemur?
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1 lege Hotom.: decreta lege codd. (per senatum decretas Lange: per senatus decreta Klotz)
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.