[138]
ac si, pontifices, neque is cui licuit, neque id quod fas
fuit dedicavit, quid me attinet iam illud tertium quod proposueram
docere, non iis1 institutis ac verbis quibus caerimoniae
postulant dedicasse? dixi a principio nihil me de
scientia vestra, nihil de sacris, nihil de abscondito pontificum
iure dicturum. quae sunt adhuc a me de iure dedicandi
disputata, non sunt quaesita ex occulto aliquo genere litterarum,
sed sumpta de medio, ex rebus palam per magistratus
actis ad conlegiumque delatis, ex senatus consulto, ex lege2.
illa interiora iam vestra sunt, quid dici, quid praeiri3, quid
tangi, quid teneri ius fuerit.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.