[18]
num igitur in hoc officio, quod fuit
praecipue meum, sententia mea reprehenditur? rem maximam
fuisse1 summi2que periculi, non solum a fame3, sed etiam
a caede4 incendiis vastitate, nemo negat, cum ad causam
caritatis accederet iste speculator communium miseriarum,
qui semper ex5 rei publicae malis sceleris sui faces inflammaret.
negat6 oportuisse quicquam uni extra ordinem decerni7.
non iam tibi sic respondebo ut ceteris, Cn. Pompeio
plurima, periculosissima, maxima mari terraque bella extra
ordinem esse commissa: quarum rerum si quem paeniteat,
eum victoriae populi Romani paenitere.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.