[124]
certe non fuit. vidimus
hoc idem Cn. Lentulo censori tribunum plebis facere: num
qua1 igitur is bona Lentuli religione obligavit? sed quid
ego ceteros? tu, tu, inquam, capite velato, contione advocata,
foculo posito bona tui Gabini, cui regna omnia Syrorum
Arabum Persarumque donaras, consecrasti. quod si tum
nihil est actum, quid in meis bonis agi potuit? sin est ratum,
cur ille gurges, helluatus tecum simul rei publicae sanguine,
ad caelum tamen exstruit villam in Tusculano visceribus
aerari, mihi meas ruinas, quarum ego similem totam urbem
esse passus non sum, aspicere non licuit?
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1 num qua Bait.: numquam codd. praeter k (num quae): numquid ed R.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.