[58]
an vero1 in iudicio
periculi nihil fuit: privilegium pertimui, ne, mihi
praesenti si multa inrogaretur, nemo intercederet? tam
inops autem ego eram ab amicis aut tam nuda res publica
a magistratibus? quid? si vocatae tribus essent, proscriptionem
non dicam in me, ita de sua salute merito, sed
omnino in ullo civi comprobavissent? an2, si ego praesens
fuissem, veteres illae copiae coniuratorum tuique perditi
milites atque egentes et nova manus3 sceleratissimorum consulum
corpori meo pepercissent? qui cum eorum omnium
crudelitati scelerique cessissem, ne absens quidem luctu
meo mentis eorum satiare potui.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.