[92]
erant eo tempore multa etiam
alia metuenda. ad servos medius fidius res publica venisset1;
tantum homines impios ex vetere illa coniuratione
inustum nefariis mentibus bonorum odium tenebat2.
hic tu me etiam gloriari vetas; negas esse ferenda quae
soleam de me praedicare, et homo facetus inducis etiam sermonem
urbanum ac venustum, me dicere solere esse me
Iovem, eundemque dictitare Minervam esse sororem meam.
non tam insolens sum, quod Iovem esse me dico, quam
ineruditus, quod Minervam sororem Iovis esse existimo; sed
tamen ego mihi sororem virginem adscisco, tu sororem tuam
virginem esse non sisti. sed vide ne tu te soleas Iovem
dicere3, quod tu iure eandem sororem et uxorem appellare
possis.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.