[63]
hanc ego vim,
pontifices, hoc scelus, hunc furorem meo corpore opposito
ab omnium bonorum cervicibus depuli, omnemque impetum
discordiarum, omnem diu conlectam vim improborum, quae
inveterata compresso odio atque tacito iam erumpebat nancta1
tam audacis duces, excepi meo corpore. in me uno consulares
faces iactae manibus tribuniciis, in me omnia, quae
ego quondam rettuderam2, coniurationis nefaria tela adhaeserunt.
quod si, ut multis fortissimis viris placuit, vi et
armis contra vim decertare voluissem, aut vicissem cum
magna internecione improborum, sed tamen civium, aut
interfectis bonis omnibus, quod illis optatissimum erat3, una
cum re publica concidissem.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.