[36]
dico apud pontifices: nego
istam adoptionem pontificio iure esse factam: primum quod
eae vestrae sunt1 aetates ut is qui te adoptavit vel fili2 tibi
loco34 per aetatem5 esse potuerit, vel eo quo fuit: deinde quod
causa quaeri solet adoptandi, ut et is adoptet qui quod natura
iam adsequi non potest legitimo et pontificio iure quaerat,
et ita adoptet ut ne quid aut de dignitate generum aut
de sacrorum religione minuatur: illud in primis, ne qua
calumnia, ne qua fraus, ne qui dolus adhibeatur: ut haec
simulata adoptio6 fili quam maxime veritatem illam suscipiendorum
liberorum imitata esse videatur.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1 sunt GM: sint P rell.
2 fili Par. 7774: illi P rell. praeter M (filio): cf. ad Quir. § 6
3 adopt. loco patris Hc (ed. V.).
4 vel ipse tibi loco filii k (et ita Manutius, om. ipse)
5 per aetatem susp. D. Serruys vel eo quo fuit del. Jordan
6 adoptio P2HbςM: adeptio Pantagathus: adipio (?) P1: aditio Ge: adiectio Bςt et in mg. P
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.