Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
beatus vir qui non abiit in consilio impiorum et in via peccatorum non stetit et in cathedra pestilentiae non sedit [2] sed in lege Domini voluntas eius et in lege eius meditabitur die ac nocte [3] et erit tamquam lignum quod plantatum est secus decursus aquarum quod fructum suum dabit in tempore suo et folium eius non defluet et omnia quaecumque faciet prosperabuntur [4] non sic impii %non sic; sed tamquam pulvis quem proicit ventus %a facie terrae; [5] ideo non resurgent impii in iudicio neque peccatores in consilio iustorum [6] quoniam novit Dominus viam iustorum et iter impiorum peribit