Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
laus cantici David venite exultemus Domino iubilemus Deo salutari nostro [2] praeoccupemus faciem eius in confessione et in psalmis iubilemus ei [3] quoniam Deus magnus Dominus et rex magnus super omnes deos [4] quia in manu eius fines terrae et altitudines montium ipsius sunt [5] quoniam ipsius est mare et ipse fecit illud et siccam manus eius formaverunt [6] venite adoremus et procidamus et ploremus ante Dominum qui fecit nos [7] quia ipse est Deus noster et nos populus pascuae eius et oves manus eius [8] hodie si vocem eius audieritis nolite obdurare corda vestra [9] sicut in inritatione secundum diem temptationis in deserto ubi temptaverunt me patres vestri probaverunt *me; et viderunt opera mea [10] quadraginta annis offensus fui generationi illi et dixi semper errant corde [11] et isti non cognoverunt vias meas ut iuravi in ira mea si intrabunt in requiem meam