previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


intellectus Asaph ut quid Deus reppulisti in finem iratus est furor tuus super oves pascuae tuae [2] memor esto congregationis tuae quam possedisti ab initio redemisti virgam hereditatis tuae mons Sion in quo habitasti in eo [3] leva manus tuas in superbias eorum in finem quanta malignatus est inimicus in sancto [4] et gloriati sunt qui oderunt te in medio sollemnitatis tuae posuerunt signa sua signa [5] et non cognoverunt sicut in exitu super summum quasi in silva lignorum securibus [6] exciderunt ianuas eius in id ipsum in securi et ascia deiecerunt %eam; [7] incenderunt igni sanctuarium tuum in terra polluerunt tabernaculum nominis tui [8] dixerunt in corde suo cognatio eorum simul quiescere faciamus omnes dies festos Dei a terra [9] signa nostra non vidimus iam non est propheta et nos non cognoscet amplius [10] usquequo Deus inproperabit inimicus inritat adversarius nomen tuum in finem [11] ut quid avertis manum tuam et dexteram tuam de medio sinu tuo in finem [12] Deus autem rex noster ante saeculum operatus est salutes in medio terrae [13] tu confirmasti in virtute tua mare contribulasti capita draconum in aquis [14] tu confregisti capita draconis dedisti eum escam populis Aethiopum [15] tu disrupisti fontem et torrentes * tu siccasti fluvios Aetham; [16] tuus est dies et tua est nox tu fabricatus es auroram et solem [17] tu fecisti omnes terminos terrae aestatem et ver tu plasmasti ea [18] memor esto huius inimicus inproperavit Dominum et populus insipiens incitavit nomen tuum [19] ne tradas bestiis animam confitentem tibi animas pauperum tuorum ne obliviscaris in finem [20] respice in testamentum tuum quia repleti sunt qui obscurati sunt terrae domibus iniquitatum [21] ne avertatur humilis factus confusus pauper et inops laudabunt nomen tuum [22] exsurge Deus iudica causam tuam memor esto inproperiorum tuorum eorum qui ab insipiente sunt tota die [23] ne obliviscaris voces inimicorum tuorum superbia eorum qui te oderunt ascendit semper

load focus English (Rainbow Missions, Inc., Rainbow Missions, Inc.; revision of the American Standard Version of 1901)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: