Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
alleluia laudate Dominum de caelis laudate eum in excelsis [2] laudate eum omnes angeli eius laudate eum omnes virtutes eius [3] laudate eum sol et luna laudate eum omnes stellae et lumen [4] laudate eum caeli caelorum et aqua quae super caelum est [5] laudent nomen Domini quia ipse dixit et facta sunt ipse mandavit et creata sunt [6] statuit ea in saeculum et in saeculum saeculi praeceptum posuit et non praeteribit [7] laudate Dominum de terra dracones et omnes abyssi [8] ignis grando nix glacies spiritus procellarum quae faciunt verbum eius [9] montes et omnes colles ligna fructifera et omnes cedri [10] bestiae et universa pecora serpentes et volucres pinnatae [11] reges terrae et omnes populi principes et omnes iudices terrae [12] iuvenes et virgines senes cum iunioribus laudent nomen Domini [13] quia exaltatum est nomen eius solius [14] confessio eius super caelum et terram et exaltabit cornu populi sui hymnus omnibus sanctis eius filiis Israhel populo adpropinquanti sibi