Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
psalmus David Domine clamavi ad te exaudi me intende voci meae cum clamavero ad te [2] dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum [3] pone Domine custodiam ori meo et ostium circumstantiae labiis meis [4] non declines cor meum in verba malitiae ad excusandas excusationes in peccatis cum hominibus operantibus iniquitatem et non communicabo cum electis eorum [5] corripiet me iustus in misericordia et increpabit me oleum %autem; peccatoris non inpinguet caput meum quoniam adhuc et oratio mea in beneplacitis eorum [6] absorti sunt iuncti petrae iudices eorum audient verba mea quoniam potuerunt [7] sicut crassitudo terrae erupta est super terram dissipata sunt ossa nostra secus infernum [8] quia ad te Domine Domine oculi mei in te speravi non auferas animam meam [9] custodi me a laqueo quem statuerunt mihi et ab scandalis operantium iniquitatem [10] cadent in retiaculo eius peccatores singulariter sum ego donec transeam