previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


psalmus David ad te Domine levavi animam meam [2] Deus meus in te confido non erubescam [3] neque inrideant me inimici mei etenim universi qui sustinent te non confundentur [4] confundantur %omnes; iniqua agentes supervacue vias tuas Domine demonstra mihi %et; semitas tuas doce me [5] dirige me in veritatem tuam et doce me quoniam tu es Deus salvator meus et te sustinui tota die [6] reminiscere miserationum tuarum Domine et misericordiarum tuarum quia a saeculo sunt [7] delicta iuventutis meae et ignorantias meas ne memineris secundum misericordiam tuam memento mei * tu; propter bonitatem tuam Domine [8] dulcis et rectus Dominus propter hoc legem dabit delinquentibus in via [9] diriget mansuetos in iudicio docebit mites vias suas [10] universae viae Domini misericordia et veritas requirentibus testamentum eius et testimonia eius [11] propter nomen tuum Domine et propitiaberis peccato meo multum est enim [12] quis est homo qui timet Dominum legem statuet ei in via quam elegit [13] anima eius in bonis demorabitur et semen ipsius hereditabit terram [14] firmamentum est Dominus timentibus eum et testamentum ipsius ut manifestetur illis [15] oculi mei semper ad Dominum quoniam ipse evellet de laqueo pedes meos [16] respice in me et miserere mei quia unicus et pauper sum ego [17] tribulationes cordis mei multiplicatae sunt de necessitatibus meis erue me [18] vide humilitatem meam et laborem meum et dimitte universa delicta mea [19] respice inimicos meos quoniam multiplicati sunt et odio iniquo oderunt me [20] custodi animam meam et erue me non erubescam quoniam speravi in te [21] innocentes et recti adheserunt mihi quia sustinui te [22] libera Deus Israhel ex omnibus tribulationibus suis

load focus English (Rainbow Missions, Inc., Rainbow Missions, Inc.; revision of the American Standard Version of 1901)
hide References (1 total)
  • Cross-references in general dictionaries to this page (1):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: