previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


alleluia in exitu Israhel de Aegypto domus Iacob de populo barbaro [2] facta est Iudaea sanctificatio eius Israhel potestas eius [3] mare vidit et fugit Iordanis conversus est retrorsum [4] montes exultaverunt ut arietes colles sicut agni ovium [5] quid est tibi mare quod fugisti et tu Iordanis quia conversus es retrorsum [6] montes exultastis sicut arietes et colles sicut agni ovium [7] a facie Domini mota est terra a facie Dei Iacob [8] qui convertit petram in stagna aquarum et rupem in fontes aquarum [9] non nobis Domine non nobis sed nomini tuo da gloriam [10] super misericordia tua et veritate tua nequando dicant gentes ubi est Deus eorum [11] Deus autem noster in caelo omnia quaecumque voluit fecit [12] simulacra gentium argentum et aurum opera manuum hominum [13] os habent et non loquentur oculos habent et non videbunt [14] aures habent et non audient nares habent et non odorabuntur [15] manus habent et non palpabunt pedes habent et non ambulabunt non clamabunt in gutture suo [16] similes illis fiant qui faciunt ea et omnes qui confidunt in eis [17] domus Israhel speravit in Domino adiutor eorum et protector eorum est [18] domus Aaron speravit in Domino adiutor eorum et protector eorum est [19] qui timent Dominum speraverunt in Domino adiutor eorum et protector eorum est [20] Dominus memor fuit nostri et benedixit nobis benedixit domui Israhel benedixit domui Aaron [21] benedixit omnibus qui timent Dominum pusillis cum maioribus [22] adiciat Dominus super vos super vos et super filios vestros [23] benedicti vos Domino qui fecit caelum et terram [24] caelum caeli Domino terram autem dedit filiis hominum [25] non mortui laudabunt te Domine neque omnes qui descendunt in infernum [26] sed nos qui vivimus benedicimus Domino ex hoc nunc et usque in saeculum

load focus English (Rainbow Missions, Inc., Rainbow Missions, Inc.; revision of the American Standard Version of 1901)
hide References (1 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: