previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


in finem canticum psalmi resurrectionis iubilate Deo omnis terra [2] psalmum dicite nomini eius date gloriam laudi eius [3] dicite Deo quam terribilia sunt opera tua Domine in multitudine virtutis tuae mentientur tibi inimici tui [4] omnis terra adorent te et psallant tibi psalmum dicant nomini tuo diapsalma [5] venite et videte opera Dei terribilis in consiliis super filios hominum [6] qui convertit mare in aridam in flumine pertransibunt pede ibi laetabimur in ipso [7] qui dominatur in virtute sua in aeternum oculi eius super gentes respiciunt qui exasperant non exaltentur in semet ipsis diapsalma [8] benedicite gentes Deum nostrum et auditam facite vocem laudis eius [9] qui posuit animam meam ad vitam et non dedit in commotionem pedes meos [10] quoniam probasti nos Deus igne nos examinasti sicut examinatur argentum [11] induxisti nos in laqueum posuisti tribulationes in dorso nostro [12] inposuisti homines super capita nostra transivimus per ignem et aquam et eduxisti nos in refrigerium [13] introibo in domum tuam in holocaustis reddam tibi vota mea [14] quae distinxerunt labia mea et locutum est os meum in tribulatione mea [15] holocausta medullata offeram tibi cum incensu arietum offeram tibi boves cum hircis diapsalma [16] venite audite et narrabo omnes qui timetis Deum quanta fecit animae meae [17] ad ipsum ore meo clamavi et exaltavi sub lingua mea [18] iniquitatem si aspexi in corde meo non exaudiat Dominus [19] propterea exaudivit Deus adtendit voci deprecationis meae [20] benedictus Deus qui non amovit orationem meam et misericordiam suam a me

load focus English (Rainbow Missions, Inc., Rainbow Missions, Inc.; revision of the American Standard Version of 1901)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: