previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


huic David iudica Domine nocentes me expugna expugnantes me [2] adprehende arma et scutum et exsurge in adiutorium mihi [3] effunde frameam et conclude adversus eos qui persequuntur me dic animae meae salus tua ego sum [4] confundantur et revereantur quaerentes animam meam avertantur retrorsum et confundantur cogitantes mihi mala [5] fiant tamquam pulvis ante faciem venti et angelus Domini coartans eos [6] fiat via illorum tenebrae et lubricum et angelus Domini persequens eos [7] quoniam gratis absconderunt mihi interitum laquei sui supervacue exprobraverunt animam meam [8] veniat illi laqueus quem ignorat et captio quam abscondit conprehendat eum et in laqueo cadat in ipso [9] anima autem mea exultabit in Domino delectabitur super salutari suo [10] omnia ossa mea dicent Domine quis similis tui eripiens inopem de manu fortiorum eius egenum et pauperem a diripientibus eum [11] surgentes testes iniqui quae ignorabam interrogabant me [12] retribuebant mihi mala pro bonis sterilitatem animae meae [13] ego autem cum mihi molesti essent induebar cilicio humiliabam in ieiunio animam meam et oratio mea in sinum meum convertetur [14] quasi proximum quasi fratrem nostrum sic conplacebam quasi lugens et contristatus sic humiliabar [15] et adversum me laetati sunt et convenerunt congregata sunt super me flagella et ignoravi [16] dissipati sunt nec conpuncti temptaverunt me subsannaverunt me subsannatione frenduerunt super me dentibus suis [17] Domine quando respicies restitue animam meam a malignitate eorum a leonibus unicam meam [18] confitebor tibi in ecclesia magna in populo gravi laudabo te [19] non supergaudeant mihi qui adversantur mihi inique qui oderunt me gratis et annuunt oculis [20] quoniam mihi quidem pacifice loquebantur et in iracundia * terrae loquentes; dolos cogitabant [21] et dilataverunt super me os suum dixerunt euge euge viderunt oculi nostri [22] vidisti Domine ne sileas Domine ne discedas a me [23] exsurge et intende iudicio meo Deus meus et Dominus meus in causam meam [24] iudica me secundum iustitiam tuam Domine Deus meus et non supergaudeant mihi [25] non dicant in cordibus suis euge euge animae nostrae nec dicant devoravimus eum [26] erubescant et revereantur simul qui gratulantur malis meis induantur confusione et reverentia qui magna loquuntur super me [27] exultent et laetentur qui volunt iustitiam meam et dicant semper magnificetur Dominus qui volunt pacem servi eius [28] et lingua mea meditabitur iustitiam tuam tota die laudem tuam

load focus English (Rainbow Missions, Inc., Rainbow Missions, Inc.; revision of the American Standard Version of 1901)
hide References (1 total)
  • Cross-references in general dictionaries to this page (1):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: