previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


oratio pauperis cum anxius fuerit et coram Domino effuderit precem suam [2] Domine exaudi orationem meam et clamor meus ad te veniat [3] non avertas faciem tuam a me in quacumque die tribulor inclina ad me aurem tuam in quacumque die invocavero te velociter exaudi me [4] quia defecerunt sicut fumus dies mei et ossa mea sicut gremium aruerunt [5] percussum est ut faenum et aruit cor meum quia oblitus sum comedere panem meum [6] a voce gemitus mei adhesit os meum carni meae [7] similis factus sum pelicano solitudinis factus sum sicut nycticorax in domicilio [8] vigilavi et factus sum sicut passer solitarius in tecto [9] tota die exprobrabant mihi inimici mei et qui laudabant me adversus me iurabant [10] quia cinerem tamquam panem manducavi et poculum meum cum fletu miscebam [11] a facie irae et indignationis tuae quia elevans adlisisti me [12] dies mei sicut umbra declinaverunt et ego sicut faenum arui [13] tu autem Domine in aeternum permanes et memoriale tuum in generationem et generationem [14] tu exsurgens misereberis Sion quia tempus miserendi eius quia venit tempus [15] quoniam placuerunt servis tuis lapides eius et terrae eius miserebuntur [16] et timebunt gentes nomen Domini et omnes reges terrae gloriam tuam [17] quia aedificabit Dominus Sion et videbitur in gloria sua [18] respexit in orationem humilium et non sprevit precem eorum [19] scribantur haec in generationem alteram et populus qui creabitur laudabit Dominum [20] quia prospexit de excelso sancto suo Dominus de caelo in terram aspexit [21] ut audiret gemitum conpeditorum ut solvat filios interemptorum [22] ut adnuntiet in Sion nomen Domini et laudem suam in Hierusalem [23] in conveniendo populos in unum et reges ut serviant Domino [24] respondit ei in via virtutis suae paucitatem dierum meorum nuntia mihi [25] ne revoces me in dimidio dierum meorum in generationem et generationem anni tui [26] initio tu Domine terram fundasti et opera manuum tuarum sunt caeli [27] ipsi peribunt tu autem permanes et omnes sicut vestimentum veterescent et sicut opertorium mutabis eos et mutabuntur [28] tu autem idem ipse es et anni tui non deficient [29] filii servorum tuorum habitabunt et semen eorum in saeculum dirigetur

load focus English (Rainbow Missions, Inc., Rainbow Missions, Inc.; revision of the American Standard Version of 1901)
hide References (1 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: