Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
alleluia Aggei et Zacchariae [2] lauda anima mea Dominum laudabo Dominum in vita mea psallam Deo meo quamdiu fuero nolite confidere in principibus [3] in filiis hominum quibus non est salus [4] exibit spiritus eius et revertetur in terram suam in illa die peribunt omnes cogitationes eorum [5] beatus cuius Deus Iacob adiutor eius spes eius in Domino Deo ipsius [6] qui fecit caelum et terram mare et omnia quae in eis [7] qui custodit veritatem in saeculum facit iudicium iniuriam patientibus dat escam esurientibus Dominus solvit conpeditos [8] Dominus inluminat caecos Dominus erigit adlisos Dominus diligit iustos [9] Dominus custodit advenas pupillum et viduam suscipiet et viam peccatorum disperdet [10] regnabit Dominus in saecula Deus tuus Sion in generationem et generationem