previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


in finem in carminibus intellectus David [2] exaudi Deus orationem meam et ne despexeris deprecationem meam [3] intende mihi et exaudi me contristatus sum in exercitatione mea et conturbatus sum [4] a voce inimici et a tribulatione peccatoris quoniam declinaverunt in me iniquitatem et in ira molesti erant mihi [5] cor meum conturbatum est in me et formido mortis cecidit super me [6] timor et tremor venit super me et contexit me tenebra [7] et dixi quis dabit mihi pinnas sicut columbae et volabo et requiescam [8] ecce elongavi fugiens et mansi in solitudine diapsalma [9] expectabam eum qui salvum me fecit a pusillanimitate spiritus et a tempestate [10] praecipita Domine divide linguas eorum quoniam vidi iniquitatem et contradictionem in civitate [11] die et nocte circumdabit eam super muros eius et iniquitas et labor in medio eius [12] et iniustitia et non defecit de plateis eius usura et dolus [13] quoniam si inimicus maledixisset mihi sustinuissem utique et si is qui oderat me super me magna locutus fuisset abscondissem me forsitan ab eo [14] tu vero homo unianimis dux meus et notus meus [15] qui simul mecum dulces capiebas cibos in domo Dei ambulavimus cum consensu [16] veniat mors super illos et descendant in infernum viventes quoniam nequitiae in habitaculis eorum in medio eorum [17] ego %autem; ad Deum clamavi et Dominus salvabit me [18] vespere et mane et meridie narrabo et adnuntiabo et exaudiet vocem meam [19] redimet in pace animam meam ab his qui adpropinquant mihi quoniam inter multos erant mecum [20] exaudiet Deus et humiliabit illos qui est ante saecula diapsalma non enim est illis commutatio et non timuerunt Deum [21] extendit manum suam in retribuendo contaminaverunt testamentum eius [22] divisi sunt ab ira vultus eius et adpropinquavit cor illius molliti sunt sermones eius super oleum et ipsi sunt iacula [23] iacta super Dominum curam tuam et ipse te enutriet non dabit in aeternum fluctuationem iusto [24] tu vero Deus deduces eos in puteum interitus viri sanguinum et doli non dimidiabunt dies suos ego autem sperabo in te Domine

load focus English (Rainbow Missions, Inc., Rainbow Missions, Inc.; revision of the American Standard Version of 1901)
hide References (1 total)
  • Cross-references in general dictionaries to this page (1):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: