Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
in finem pro filiis Core pro arcanis psalmus [2] Deus noster refugium et virtus adiutor in tribulationibus quae invenerunt nos nimis [3] propterea non timebimus dum turbabitur terra et transferentur montes in cor maris [4] sonaverunt et turbatae sunt aquae eorum conturbati sunt montes in fortitudine eius diapsalma [5] fluminis impetus laetificat civitatem Dei sanctificavit tabernaculum suum Altissimus [6] Deus in medio eius non commovebitur adiuvabit eam Deus mane diluculo [7] conturbatae sunt gentes inclinata sunt regna dedit vocem suam mota est terra [8] Dominus virtutum nobiscum susceptor noster Deus Iacob diapsalma [9] venite et videte opera Domini quae posuit prodigia super terram [10] auferens bella usque ad finem terrae arcum conteret et confringet arma et scuta conburet in igne [11] vacate et videte quoniam ego sum Deus exaltabor in gentibus exaltabor in terra [12] Dominus virtutum nobiscum susceptor noster Deus Iacob