Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
in finem intellectus David [2] cum venit Doec Idumeus et adnuntiavit Saul et dixit venit David in domo Achimelech [3] quid gloriatur in malitia qui potens est iniquitate [4] tota die iniustitiam cogitavit lingua tua sicut novacula acuta fecisti dolum [5] dilexisti malitiam super benignitatem iniquitatem magis quam loqui aequitatem diapsalma [6] dilexisti omnia verba praecipitationis linguam dolosam [7] propterea Deus destruet te in finem evellet te et emigrabit te de tabernaculo et radicem tuam de terra viventium diapsalma [8] videbunt iusti et timebunt et super eum ridebunt et dicent [9] ecce homo qui non posuit Deum adiutorem suum sed speravit in multitudine divitiarum suarum et praevaluit in vanitate sua [10] ego autem sicut oliva fructifera in domo Dei speravi in misericordia Dei in aeternum et in saeculum saeculi [11] confitebor tibi in saeculum quia fecisti et expectabo nomen tuum quoniam bonum in conspectu sanctorum tuorum