Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
canticum graduum David ecce quam bonum et quam iucundum habitare fratres in unum [2] sicut unguentum in capite quod descendit in barbam barbam Aaron quod descendit in ora vestimenti eius [3] sicut ros Hermon qui descendit in montes Sion quoniam illic mandavit Dominus benedictionem et vitam usque in saeculum