previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


in finem pro adsumptione matutina psalmus David [2] Deus Deus meus %respice me; quare me dereliquisti longe a salute mea verba delictorum meorum [3] Deus meus clamabo per diem et non exaudies et nocte et non ad insipientiam mihi [4] tu autem in sancto habitas Laus Israhel [5] in te speraverunt patres nostri speraverunt et liberasti eos [6] ad te clamaverunt et salvi facti sunt in te speraverunt et non sunt confusi [7] ego autem sum vermis et non homo obprobrium hominum et abiectio plebis [8] omnes videntes me deriserunt me locuti sunt labiis moverunt caput [9] speravit in Domino eripiat eum salvum faciat eum quoniam vult eum [10] quoniam tu es qui extraxisti me de ventre spes mea ab uberibus matris meae [11] in te proiectus sum ex utero de ventre matris meae Deus meus es tu [12] ne discesseris a me quoniam tribulatio proxima est quoniam non est qui adiuvet [13] circumdederunt me vituli multi tauri pingues obsederunt me [14] aperuerunt super me os suum sicut leo rapiens et rugiens [15] sicut aqua effusus sum et dispersa sunt universa ossa mea factum est cor meum tamquam cera liquescens in medio ventris mei [16] aruit tamquam testa virtus mea et lingua mea adhesit faucibus meis et in limum mortis deduxisti me [17] quoniam circumdederunt me canes multi concilium malignantium obsedit me foderunt manus meas et pedes meos [18] dinumeraverunt omnia ossa mea ipsi vero consideraverunt et inspexerunt me [19] diviserunt sibi vestimenta mea et super vestem meam miserunt sortem [20] tu autem Domine ne elongaveris auxilium tuum ad defensionem meam conspice [21] erue a framea animam meam et de manu canis unicam meam [22] salva me ex ore leonis et a cornibus unicornium humilitatem meam [23] narrabo nomen tuum fratribus meis in media ecclesia laudabo te [24] qui timetis Dominum laudate eum universum semen Iacob magnificate eum [25] timeat eum omne semen Israhel quoniam non sprevit neque dispexit deprecationem pauperis nec avertit faciem suam a me et cum clamarem ad eum exaudivit %me; [26] apud te laus mea in ecclesia magna vota mea reddam in conspectu timentium eum [27] edent pauperes et saturabuntur et laudabunt Dominum qui requirunt eum vivent corda eorum in saeculum saeculi [28] reminiscentur et convertentur ad Dominum universi fines terrae et adorabunt in conspectu eius universae familiae gentium [29] quoniam Dei est regnum et %ipse; dominabitur gentium [30] manducaverunt et adoraverunt omnes pingues terrae in conspectu eius cadent omnes qui descendunt in terram [31] et anima mea illi vivet et semen meum serviet ipsi [32] adnuntiabitur Domino generatio ventura et adnuntiabunt iustitiam eius populo qui nascetur quem fecit %Dominus;

load focus English (Rainbow Missions, Inc., Rainbow Missions, Inc.; revision of the American Standard Version of 1901)
hide References (1 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: