Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
in finem psalmus David dixit insipiens in corde suo non est Deus corrupti sunt et abominabiles facti sunt in studiis %suis; non est qui faciat bonum %non est usque ad unum; [2] Dominus de caelo prospexit super filios hominum ut videat si est intellegens %aut; requirens Deum [3] omnes declinaverunt simul inutiles facti sunt non est qui faciat bonum non est usque ad unum = sepulchrum patens est guttur eorum = linguis suis dolose agebant = venenum aspidum sub labiis eorum = quorum os maledictione et amaritudine plenum est = veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem = contritio et infelicitas in viis eorum = et viam pacis non cognoverunt % non est timor Dei ante oculos eorum; [4] nonne cognoscent omnes qui operantur iniquitatem qui devorant plebem meam sicut escam panis [5] Dominum non invocaverunt illic trepidaverunt timore %ubi non erat timor; [6] quoniam Deus in generatione iusta consilium inopis confudistis quoniam Dominus spes eius est [7] quis dabit ex Sion salutare Israhel cum averterit Dominus captivitatem plebis suae exultabit Iacob et laetabitur Israhel