previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


in finem David psalmus [2] Domine probasti me et cognovisti me tu cognovisti sessionem meam et surrectionem meam [3] intellexisti cogitationes meas de longe semitam meam et funiculum meum investigasti [4] et omnes vias meas praevidisti quia non est sermo in lingua mea [5] ecce Domine tu cognovisti omnia novissima et antiqua tu formasti me et posuisti super me manum tuam [6] mirabilis facta est scientia tua ex me confortata est non potero ad eam [7] quo ibo ab spiritu tuo et quo a facie tua fugiam [8] si ascendero in caelum tu illic es si descendero ad infernum ades [9] si sumpsero pinnas meas diluculo et habitavero in extremis maris [10] etenim illuc manus tua deducet me et tenebit me dextera tua [11] et dixi forsitan tenebrae conculcabunt me et nox inluminatio in deliciis meis [12] quia tenebrae non obscurabuntur a te et nox sicut dies inluminabitur sicut tenebrae eius ita et lumen eius [13] quia tu possedisti renes meos suscepisti me de utero matris meae [14] confitebor tibi quia terribiliter magnificatus es mirabilia opera tua et anima mea cognoscit nimis [15] non est occultatum os meum a te quod fecisti in occulto et substantia mea in inferioribus terrae [16] inperfectum meum viderunt oculi tui et in libro tuo omnes scribentur die formabuntur et nemo in eis [17] mihi autem nimis honorificati sunt amici tui Deus nimis confirmati sunt principatus eorum [18] dinumerabo eos et super harenam multiplicabuntur exsurrexi et adhuc sum tecum [19] si occideris Deus peccatores et viri sanguinum declinate a me [20] quia dices in cogitatione accipient in vanitate civitates tuas [21] nonne qui oderunt te Domine oderam et super inimicos tuos tabescebam [22] perfecto odio oderam illos inimici facti sunt mihi [23] proba me Deus et scito cor meum interroga me et cognosce semitas meas [24] et vide si via iniquitatis in me est et deduc me in via aeterna

load focus English (Rainbow Missions, Inc., Rainbow Missions, Inc.; revision of the American Standard Version of 1901)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: