Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
in finem in intellectum filiis Core [2] quemadmodum desiderat cervus ad fontes aquarum ita desiderat anima mea ad te Deus [3] sitivit anima mea ad Deum *fortem; vivum quando veniam et parebo ante faciem Dei [4] fuerunt mihi lacrimae meae panis die ac nocte dum dicitur mihi cotidie ubi est Deus tuus [5] haec recordatus sum et effudi in me animam meam quoniam transibo in loco tabernaculi admirabilis usque ad domum Dei in voce exultationis et confessionis sonus epulantis [6] quare tristis es anima mea et quare conturbas me spera in Deo quoniam confitebor illi salutare vultus mei [7] Deus meus ad me ipsum anima mea conturbata est propterea memor ero tui de terra Iordanis et Hermoniim a monte modico [8] abyssus *ad; abyssum invocat in voce cataractarum tuarum omnia excelsa tua et fluctus tui super me transierunt [9] in die mandavit Dominus misericordiam suam et nocte canticum eius apud me oratio Deo vitae meae [10] dicam Deo susceptor meus es quare oblitus es mei quare contristatus incedo dum adfligit me inimicus [11] dum confringuntur ossa mea exprobraverunt mihi qui tribulant me dum dicunt mihi per singulos dies ubi est Deus tuus [12] quare tristis es anima mea et quare conturbas me spera in Deum quoniam *adhuc; confitebor illi salutare vultus mei *et; Deus meus