Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
psalmus Asaph Deus stetit in synagoga deorum in medio autem Deus deiudicat [2] usquequo iudicatis iniquitatem et facies peccatorum sumitis diapsalma [3] iudicate egenum et pupillum humilem et pauperem iustificate [4] eripite pauperem et egenum de manu peccatoris liberate [5] nescierunt neque intellexerunt in tenebris ambulant movebuntur omnia fundamenta terrae [6] ego dixi dii estis et filii Excelsi omnes [7] vos autem sicut homines moriemini et sicut unus de principibus cadetis [8] surge Deus iudica terram quoniam tu hereditabis in omnibus gentibus