Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
filiis Core psalmus cantici fundamenta eius in montibus sanctis [2] diligit Dominus portas Sion super omnia tabernacula Iacob [3] gloriosa dicta sunt de te civitas Dei diapsalma [4] memor ero Raab et Babylonis scientibus me ecce alienigenae et Tyrus et populus Aethiopum hii fuerunt illic [5] numquid Sion dicet homo et homo natus est in ea et ipse fundavit eam Altissimus [6] Dominus narrabit in scriptura populorum et principum horum qui fuerunt in ea diapsalma [7] sicut laetantium omnium habitatio in te