Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
huic David intellectus beati quorum remissae sunt iniquitates et quorum tecta sunt peccata [2] beatus vir cui non inputabit Dominus peccatum nec est in spiritu eius dolus [3] quoniam tacui inveteraverunt ossa mea dum clamarem tota die [4] quoniam die ac nocte gravata est super me manus tua conversus sum in aerumna *mea; dum configitur %mihi; spina diapsalma [5] delictum meum cognitum *tibi; feci et iniustitiam meam non abscondi dixi confitebor adversus me iniustitiam meam Domino et tu remisisti impietatem peccati mei diapsalma [6] pro hac orabit ad te omnis sanctus in tempore oportuno verumtamen in diluvio aquarum multarum ad eum non adproximabunt [7] tu es refugium meum a tribulatione quae circumdedit me exultatio mea erue me a circumdantibus me diapsalma [8] intellectum tibi dabo et instruam te in via hac qua gradieris firmabo super te oculos meos [9] nolite fieri sicut equus et mulus quibus non est intellectus in camo et freno maxillas eorum constringe qui non adproximant ad te [10] multa flagella peccatoris sperantem autem in Domino misericordia circumdabit [11] laetamini in Domino et exultate iusti et gloriamini omnes recti corde