Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
David adversus Goliad benedictus Dominus Deus meus qui docet manus meas ad proelium digitos meos ad bellum [2] misericordia mea et refugium meum susceptor meus et liberator meus protector meus et in eo speravi qui subdis populum meum sub me [3] Domine quid est homo quia innotuisti ei aut filius hominis quia reputas eum [4] homo vanitati similis factus est dies eius sicut umbra praetereunt [5] Domine inclina caelos tuos et descende tange montes et fumigabunt [6] fulgora coruscationem et dissipabis eos emitte sagittas tuas et conturbabis eos [7] emitte manum tuam de alto eripe me et libera me de aquis multis de manu filiorum alienorum [8] quorum os locutum est vanitatem et dextera eorum dextera iniquitatis [9] Deus canticum novum cantabo tibi in psalterio decacordo psallam tibi [10] qui das salutem regibus qui redimit David servum suum de gladio maligno [11] eripe me et eripe me de manu filiorum alienigenarum quorum os locutum est vanitatem et dextera eorum dextera iniquitatis [12] quorum filii sicut novella plantationis in iuventute sua filiae eorum conpositae circumornatae ut similitudo templi [13] promptuaria eorum plena eructantia ex hoc in illud oves eorum fetosae abundantes in egressibus suis [14] boves eorum crassi non est ruina maceriae neque transitus neque clamor in plateis eorum [15] beatum dixerunt populum cui haec sunt beatus populus cuius Dominus Deus eius