previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


alleluia confitemini Domino et invocate nomen eius adnuntiate inter gentes opera eius [2] cantate ei et psallite ei narrate omnia mirabilia eius [3] laudamini in nomine sancto eius laetetur cor quaerentium Dominum [4] quaerite Dominum et confirmamini quaerite faciem eius semper [5] mementote mirabilium eius quae fecit prodigia eius et iudicia oris eius [6] semen Abraham servi eius filii Iacob electi eius [7] ipse Dominus Deus noster in universa terra iudicia eius [8] memor fuit in saeculum testamenti sui verbi quod mandavit in mille generationes [9] quod disposuit ad Abraham et iuramenti sui ad Isaac [10] et statuit illud Iacob in praeceptum et Israhel in testamentum aeternum [11] dicens tibi dabo terram Chanaan funiculum hereditatis vestrae [12] cum essent numero breves paucissimos et incolas eius [13] et pertransierunt de gente in gentem et de regno ad populum alterum [14] non reliquit hominem nocere eis et corripuit pro eis reges [15] nolite tangere christos meos et in prophetis meis nolite malignari [16] et vocavit famem super terram omne firmamentum panis contrivit [17] misit ante eos virum in servum venundatus est Ioseph [18] humiliaverunt in conpedibus pedes eius ferrum pertransiit anima eius [19] donec veniret verbum eius eloquium Domini inflammavit eum [20] misit rex et solvit eum princeps populorum et dimisit eum [21] constituit eum dominum domus suae et principem omnis possessionis suae [22] ut erudiret principes eius sicut semet ipsum et senes eius prudentiam doceret [23] et intravit Israhel in Aegyptum et Iacob accola fuit in terra Cham [24] et auxit populum eius vehementer et firmavit eum super inimicos eius [25] convertit cor eorum ut odirent populum eius ut dolum facerent in servos eius [26] misit Mosen servum suum Aaron quem elegit ipsum [27] posuit in eis verba signorum suorum et prodigiorum in terra Cham [28] misit tenebras et obscuravit et non exacerbavit sermones suos [29] convertit aquas eorum in sanguinem et occidit pisces eorum [30] dedit terra eorum ranas in penetrabilibus regum ipsorum [31] dixit et venit cynomia et scinifes in omnibus finibus eorum [32] posuit pluvias eorum grandinem ignem conburentem in terra ipsorum [33] et percussit vineas eorum et ficulneas eorum et contrivit lignum finium eorum [34] dixit et venit lucusta et bruchus cuius non erat numerus [35] et comedit omne faenum in terra eorum et comedit omnem fructum terrae eorum [36] et percussit omne primogenitum in terra eorum primitias omnis laboris eorum [37] et eduxit eos in argento et auro et non erat in tribubus eorum infirmus [38] laetata est Aegyptus in profectione eorum quia incubuit timor eorum super eos [39] expandit nubem in protectionem eorum et ignem ut luceret eis per noctem [40] petierunt et venit coturnix et panem caeli saturavit eos [41] disrupit petram et fluxerunt aquae abierunt in sicco flumina [42] quoniam memor fuit verbi sancti sui quod habuit ad Abraham puerum suum [43] et eduxit populum suum in exultatione %et; electos suos in laetitia [44] et dedit illis regiones gentium et labores populorum possederunt [45] ut custodiant iustificationes eius et legem eius requirant

load focus English (Rainbow Missions, Inc., Rainbow Missions, Inc.; revision of the American Standard Version of 1901)
hide References (2 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: