Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[10] alleluia credidi propter quod locutus sum ego autem humiliatus sum nimis [11] ego dixi in excessu meo omnis homo mendax [12] quid retribuam Domino pro omnibus quae retribuit mihi [13] calicem salutaris accipiam et nomen Domini invocabo [14] vota mea Domino reddam coram omni populo eius [15] pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum eius [16] o Domine quia ego servus tuus ego servus tuus et filius ancillae tuae disrupisti vincula mea [17] tibi sacrificabo hostiam laudis et in nomine Domini invocabo [18] vota mea Domino reddam in conspectu omnis populi eius [19] in atriis domus Domini in medio tui Hierusalem