previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


in Salomonem [2] Deus iudicium tuum regi da et iustitiam tuam filio regis iudicare populum tuum in iustitia et pauperes tuos in iudicio [3] suscipiant montes pacem populo et colles iustitiam [4] iudicabit pauperes populi et salvos faciet filios pauperum et humiliabit calumniatorem [5] et permanebit cum sole et ante lunam generationes generationum [6] descendet sicut pluvia in vellus et sicut stillicidia stillantia super terram [7] orietur in diebus eius iustitia et abundantia pacis donec auferatur luna [8] et dominabitur a mari usque ad mare et a flumine usque ad terminos orbis terrarum [9] coram illo procident Aethiopes et inimici eius terram lingent [10] reges Tharsis et insulae munera offerent reges Arabum et Saba dona adducent [11] et adorabunt eum omnes reges omnes gentes servient ei [12] quia liberavit pauperem a potente et pauperem cui non erat adiutor [13] parcet pauperi et inopi et animas pauperum salvas faciet [14] ex usuris et iniquitate redimet animas eorum et honorabile nomen eorum coram illo [15] et vivet et dabitur ei de auro Arabiae et orabunt de ipso semper tota die benedicent ei [16] erit firmamentum in terra in summis montium superextolletur super Libanum fructus eius et florebunt de civitate sicut faenum terrae [17] sit nomen eius benedictum in saecula ante solem permanet nomen eius et benedicentur in ipso omnes tribus terrae omnes gentes beatificabunt eum [18] benedictus Dominus Deus Deus Israhel qui facit mirabilia solus [19] et benedictum nomen maiestatis eius in aeternum et replebitur maiestate eius omnis terra fiat fiat [20] defecerunt laudes David filii Iesse

load focus English (Rainbow Missions, Inc., Rainbow Missions, Inc.; revision of the American Standard Version of 1901)
hide References (1 total)
  • Cross-references in general dictionaries to this page (1):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: