Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
psalmus David quare fremuerunt gentes et populi meditati sunt inania [2] adstiterunt reges terrae et principes convenerunt in unum adversus Dominum et adversus christum eius diapsalma [3] disrumpamus vincula eorum et proiciamus a nobis iugum ipsorum [4] qui habitat in caelis inridebit eos et Dominus subsannabit eos [5] tunc loquetur ad eos in ira sua et in furore suo conturbabit eos [6] ego autem constitutus sum rex ab eo super Sion montem sanctum eius praedicans praeceptum eius [7] Dominus dixit ad me filius meus es tu ego hodie genui te [8] postula a me et dabo tibi gentes hereditatem tuam et possessionem tuam terminos terrae [9] reges eos in virga ferrea tamquam vas figuli confringes eos [10] et nunc reges intellegite erudimini qui iudicatis terram [11] servite Domino in timore et exultate ei in tremore [12] adprehendite disciplinam nequando irascatur Dominus et pereatis de via iusta [13] cum exarserit in brevi ira eius beati omnes qui confidunt in eo